As in later reprints of The Anatomy since the edition of 1800, the choice of type, punctuation, and spelling in this edition has been in the interest of clarity and agreeableness to a present-day reader. Where it does not interfere with Burton's own paraphrase, translations have been added to the quotations from Latin and Greek, and a glossary of archaic words follows the third partition.This is, of course, not completely true, as we have seen in my comment of 7:27 (vide supra). Moreover, there's the Latin text—to which nasredding was doubtless referring—which is the product of Burton's own hand, as in p 194 of the Third Partition, whose only full paragraph is entirely Latin, but contains no indication whatsoever that it's a quotation.
Semiramis equo, Pasiphae tauro, Aristo Ephesius asinae se commiscuit, Fulvius equae, alii canibus, capris, &c., unde monstra nascuntur aliquando, Centauri, Sylvani, et ad terrorem hominum prodigiosa spectra: Nec cum brutis, sed ipsis hominibus rem habent, quod peccatum Sodomiae vulgo dicitur; et frequens olim vitium apud Orientalis illos fuit, Graecos nimirum, Italos, Afros, Asianos: Hercules Hylam habuit, Polycletum, Dionem, Perithoonta, Abderum et Phryga; alii et Euristium ab Hercule amatum tradunt. Socrates pulchrorum Adolescentum causa frequens Gymnasium adibat, flagitiosque spectaculo pascebat oculos, quod et Philebus et Phaedon, Rivales, Charmides et reliqui Platonis Dialogi, satis superque testatum faciunt: quod vero Alcibiades de eodem Socrate loquatur, lubens conticesco, sed et abhorreo; tantum incitamentum praebet libidini. At hunc perstrinxit Theodoretus lib. de curat. graec. affect. cap. ultimo. Quin et ipse Plato suum demiratur Agathonem, Xenophon, Cliniam, Virgilius Alexin, Anacreon Bathyllum: Quod autem de Nerone, Claudio, caeterorumque portentosa libidine memoriae proditum, mallem a Petronio, Suetonio, caeterisque petatis, quando omnem fidem excedat, quam a me expectetis; sed vetera querimur. Apud Asianos, Turcas, Italos, nunquam frequentius hoc quam hodierno die vitium; Diana Romanorum Sodomia; officinae horum alicubi apud Turcas,—qui saxis semina mandant—arenas arantes; et frequentes querelae, etiam inter ipsos conjuges hac de re, quae virorum concubitum illicitum calceo in oppositam partem verso magistratui indicant; nullum apud Italos familiare magis peccatum, qui et post Lucianum et Tatium, scriptis voluminibis defendunt. Johannes de la Casa, Beventinus Episcopus, divinum opus vocat, suave scelus, adeoque jactat, se non alia, usum Venere. Nihil usitatius apud monachos, Cardinales, sacrificulos, etiam furor hic ad mortem, ad insaniam. Angelus Politianus, ob pueri amorem, violentas sibi inanus injecit. Et horrendum sane dictu, quantum apud nos patrum memoria, scelus detestandum hoc saevierit! Quum enim Anno 1538. prudentissimus Rex Henricus Octavus cucullatorum coenobia, et sacrificorum collegia, votariorum, per venerabiles legum Doctores Thomam Leum, Richardum Laytonum visitari fecerat, &c., tanto numero reperti sunt apud eos scortatores, cinaedi, ganeones, paedicones, puerarii, paederastae, Sodomitae, (Balei verbis utor) Ganimedes, &c. ut in unoquoque eorum novam credideris Gomorrham. Sed vide si lubet eorundem Catalogum apud eundem Balcum; Puellae(inquit) in lectis dormire non poterant ob fratres necromanticos. Haec si apud votarios, monachos, sanctos scilicet homunciones, quid in foro, quid in aula factum suspiceris? quid apud nobiles, quid inter fornices, quam non foeditatem, quam non spurcitiem? Sileo interim turpes illas, et ne nominandas quidem monachorum mastrupationes, masturbatores.posted by nasreddin at 7:53 PM on May 14, 2011 [2 favorites]
« Older As reported by Dan Carden - Court: No right to res... | Dominique Strauss-Kahn, Managi... Newer »
This thread has been archived and is closed to new comments
posted by bouvin at 3:07 PM on May 14, 2011